Iamdiu eodem modo C. Sallustius Crispus, legendus magis ut orator quam ut historicus, Invectivam in Ciceronem scripsit libertatis rei publicae causa. Nunc Invectivam in Sutorem scripturus sum etiam libertatis causa et scribo in latina lingua cum barbariem oppugnare vellem.   Olim consul Hispanicus erat a deis deabusque inferis inspiratus. Depravatas eius opiniones et ignorantiam recti et invidiam esse publicas et imperatas voluit. Cum veritatis amicus non esset, etiam libertatis inimicus erat. Alter consul erat barbiger homo, spiritu bono et bona integraque natura sed animo pigro et desidioso. Et mox segnitia cum otio intravit, amissa virtute pariter ac libertate.   Opus est consule pravo rancoris cordis et saevitia magna ut puellam cum cruribus excisis propter vim homicidam et amentem Vasconis saltus factionis potuisset dicere ante ipsam eius matrem avum suum in paene oblito bello civili etiam mortuum esse, tam saeva et infesta virtutibus tempora erant. Sub his duobus consulibus Hispania servitutem suam cotidie emit, cotidie pascit atque omni bona arte in exilium intestinum acta, ne quid usquam honestum occurreret. Tum per principes factionibus et studiis trahebatur.   Quod auferre, trucidare, rapere, occidere, necare est, consul malus accidentes appellat. Ludibrio externo confestim continuatur discordia domi. Libertatis dulcidine nondum experta, Hispani in libertate vivere credebant. Donec ad haec tempora quibus nec vitia nostra nec remedia pati possumus perventum est. Nuper divitiae avaritiam et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere. Sed nunc antiquae divitiae miseria hodie sunt et tardiora sunt remedia quam mala. Omnia bona fortunaeque privata in tributum. Munus non suscipiunt iudices, semper in omnem aviditatem proni, qui longum ambitum annuerunt. Maxima corruptionis cloaca Hispania fuit. Sutor aestimabat se fallere Sinenses, Americanos et Europaeos posse ut Hispanos, sed falsus est. Illi populi non tam stolidi sunt quam Hispani, quod Betlehem Stephanum cotidie non vident.   Sutoris mendacium facit Hispanos non solum servos perdomitos sed etiam sordidos. Terga occasioni patefecit cum sinebat ut templa catholica incensa et polluta essent. Nihil iam cupiditati, nihil libidini exceptum. Consulatus eius finem nuntiavit et indecorus et humilis precario mox praefuit. Interea etarra factio, ex saltu Vasconis letifero, subitis excursibus popularetur; atque ubi satis terruerat, parcendo rursus invitamenta pacis ostentabat. Ille consul insectabatur opiniones differentes velut e conspectu libertas tolleretur. Consul malus non   fuit,    sed   pessimus.    Sutoris   protervi consulatus finis erit publicae salutis initium. Finem Sutoris ingens alacritas consequetur. Metus ac terror sunt infirma vincla caritatis; quae ubi removeris, qui timere desierint, odisse incipient. Sutoris sodalium fidelitas ruina fuit sodalibus. Ut multi sodales probi homines essent, tamen illius poenas luerunt. Saepe iusti luunt pro peccatoribus.   Kalendis Aprilibus Anni Incarnationis MMXII ver in Hispania versabit. Utinam omnibus Hispanis in labore quotidiano perferendo gaudia artesque semper novas di superi inspiraverint!   Valete, quirites!

DEJA UNA RESPUESTA

Por favor ingrese su comentario!
Por favor ingrese su nombre aquí